- SATURNINUS vel SATURNILLUS
- SATURNINUS, vel SATURNILLUSAntiochenus, circa A. C. 140. Simonis Magi haereses sparsit, eius, ut et Menandri Basilidisque discipulorum et suas addidit, videlicet Mundum, et homines ab Angelis factos esse, alios quidein naturâ bonos, alios vero malos, et Deum Iudaeorum unum fuisse ex malis Angelis, ad quem destruendum christus, sub fallaci carnis schemate, venerit. Coniugium docuit a malis Angelis ortum, Rosurrectionem negavit, etc. austeritate vitae et abstinentiâ ab esu animatorum omnium, hominibus imponere conatus. Epiphan. haer. 23. Tertullian. Theodoret. Philastrius, Augustin. Irenaeus l. 1. c. 12. et l. 6. c. 21. Euseb. hist. Eccl. l. 4. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.